Fetonte e il carro del sole - Studentville

Fetonte e il carro del sole

“Phaeton, Solis filius, cum dubitaret de caelesti origine sua, certum signum exoptabat et apatre petivit ut paternos currus uno die regeret. Repugnat pater quia opus nec tam puerilibus annis convenit. Nam difficillimum est regere animosos equos efflantes ignem et repugnantes habenis. Phaeton tamen servat decretum, et ardet desiderio currus. Pater igitur, deducit adulescentem ad currum, atque anxius, ingeminas ex pectore suspiria praenuncia maeroris, filium monet; “Vide ne instiges equos sed attrahe fortiter habenas; ut caelum et terra aequum calorem habeant, cave deprimas et agas currum levem agili corpore insidetque;exultat contigere manibus habenas,
dum gratias parenti agit. Cum autem equi Solis senserint pondus leve esse ruunt, solitam viam relinquunt et praecipites terram petunt. Flammae terram corripiunt, pabula canescunt, silvae cum montibus ardent. Alma Tellus non toleravit vaporem incendiaque ac Iovem vocavit.Pater omnipotens de summa arce tonans, fulmen misit in aurigam et ignes saevis ignibus compescuit. Phaenon in praeceps volvit et flumen Eridanus corpus eius recepit.

  • Latino
  • Metamorfosi di Publio Ovidio Nasone
  • Ovidio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti