Filemone e Bauci - Studentville

Filemone e Bauci

Vivebant olim in Phrygia Philemo et Baucis, pius vir et pia femina. In parva casa habitabant, tamen fortuna sua contenti erant. Saepe Philemo feminae: “Oremus et laboremus” dicebat “ut deos delectemus!” Saepe deis sacrificia faciebant et rursus atque iterum orabant ut eos a malis defenderent. Aliquando duo ignoti viri sub vesperum casae appropinquaverunt et virum et feminam oraverunt ut cena hospitiumque sibi praeberent; nam propinqui vici agricolae eos reppulerant. Tum Baucis dixit se libenter eis parvam cenam paraturam esse, ut vires reficent, et Philemo sellas apportavit. Cum duo convivae cenarent, attente eorum verba vir et femina audiverunt. Mane autem duo viri imperaverunt ut Philemo et Baucis e casa emigrarent ad propinquum tumulum, atque ii statim oboediverunt. Duo convivae, dei Iuppiter et Mercurius, vicum propinquum cunctosque incolas vastaverunt, sed ubi antea viri feminaeque casa parva fuerat, nunc templum fuit.
Iuppiter feminae: “Vos pii et probi estis” inquit “orate ergo impetrabitis!” Cito Philemo exclamavit: “Mandate nobis templum vestrum! Semper vobis fidi sacerdotes erimus”, statimque deus obtemperavit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti