Quae expectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in
caelum, qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones, quae te reliquerunt, quae a te
arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae; quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium
confirmat senatus, conprobat universus populus Romanus; nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium. Sic
arbitrabar, Quirites, vos iudicare, ut ostenditis. Quid? Municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? Omnes
mortales una mente consentiunt omnia arma eorum, qui haec salva velint, contra illam pestem esse capienda. Quid? D.Bruti
iudicium, Quirites, quod ex odierno eius edicto perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? Recte et vere
negatis, Quirites. Est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad
libertatem populi Romani vel constituendam vel recipiendam. Quid igitur D.Brutus de M.Antonio iudicavit? Excludit provincia,
exercitu obsistit, Galliam totam hortatur ad bellum ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. Si consul Antonius, Brutus
hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. Num igitur, utrum horum sit, dubitare possumus?
- Latino
- Filippiche di Marco Tullio Cicerone
- Cicerone