Filippiche IV, 6 - Studentville

Filippiche IV, 6

Ac maioribus quidem vestri, Quirites, cum eo hoste res

erat, qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis

et foederis; hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere

gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet; nam concordiam civium qui habere

potest, nullam cum habet civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio, in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla?

Est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum latrone, cum Spartaco. Nam

quod se similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi, industria inferior. Ille cum exercitum nullum habuisset,

repente conflavit; hic eum exercitum, quem accepit, amisit. Ut igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro

studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta, quanta numquam fuit, felicitate

et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis.Equidem quantum cura, labore, vigiliis, auctoritate,

consilio eniti atque efficere potero, nihil praetermittam, quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro

vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. Hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque

amicissimo, hoc M.Servilio, collegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad

spem libertatis exarsimus.

  • Latino
  • Filippiche di Marco Tullio Cicerone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti