Filottete - Studentville

Filottete

Philoctetes clarus sagittarius Thessalus amicus Herculis fuit eiusque arma muneri accepit. Auxilio Menelao Helenae marito venit et cum ducibus totius Greciae Troianis bellum intulit. Sed olim serpens eius pedem momordit et vulnus haud mortale sed insanabile ei inflixit. Tum Philoctetes magnis tormentis excruciabatur et ob assiduum intolerabilemque dolorem Graecorum castra lamentis implebat. Praeterea omnes duces militesque aegre ferebant gravem odorem quem plaga spirabat; itaque in insulae Lemni litore virum reliquerunt. Philoctetes inter scopulos ac rupes desertae incultaeque insulae miseram vitam agebat saepe ingratos socios vituperavat dis preces adhihebat. Tandem a dis eius preces auditae sunt. Nam Graecorum ducibus a sacerdotibus verba oraculi nuntiata sunt: ” Herculis sagittis Troiani vincentur et urbs delebitur”. Tum Ulixes et Diomedes celeri nave Lemnum legati missi sunt sed Philoctetes eorum pacis condiciones asperis verbis repudiavit: ” Vos perfidi socii turpi fraude in horrida insula inter beluas silvestres avesque rapaces me reliquistis: numquam vobiscum Troiam redibo”. Sed repente de caelo descendit Hercules Philoctetae iram lenivit et mirabili prodigio eius vulnus sanavit. Tum Philoctetes Troiam rediit et Herculis sagittis Paridem multosque viros Troianos occidit eiusque virtute Troia capta est.

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti