Fondazione di Eraclea - Studentville

Fondazione di Eraclea

Heracleae urbis initia, ut Iustinus tradit, admirabilia fuerunt. Nam quia gravis pestilentia Boeotiae incolas vexabat nullumque inveniebatur remedium, contione advocata, Boeotii statuerunt ut Delphos legati mitterentur oraculum consulturi de morbi causa. Interrogantibus oraculum morbi causam non patefecit sed imperavit ut fines suos, morbo corruptos, relinquerent, omnia sua secum auferrent, in Ponti regionem se transferrent et apud Pontum Euxinum coloniam Herculi sacram conderent. Oraculi responso cognito, Boeotii, paratis omnibus rebus suis, cum senibus, mulieribus puerisque domos agrosque reliquerunt et post longam periculosamque navigationem in Pontum pervenerunt, ubi ab Herculis nomine urbem Heracleam condiderunt. Et quoniam fatorum auspiciis coloni in illam regionem delati erant, brevi tempore nova urbs tantum crevit, ut ceteras Ponti urbes superaverit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti