Fondazione di Eraclea - Studentville

Fondazione di Eraclea

Heracleae urbis initia , ut (=come) Iustinus tradit, admirabilia fuerunt, Nam quia gravis pestilentia Boeotiae incolas vexabat nullumque inveniebatur remedium, contione advocata, Beotii statuerunt ut Delphos legati mitterentur oraculum consulturi de morbi causa. Interrogantibus oraculum morbi causam non patefecit sed imperavit ut fines suos, morbo corruptos, relinquerent, omnia sua secum auferrent, in Ponti regionem se transferrent et apud Pontum Euxinum coloniam Herculi sacram conderent.Oraculi responso cognito, Boeotii, paratis omnibus rebus suis, sum senibus, mulieribus puerisque domos agrosque reliquerunt et post longam periculosam que navigationem in Pontum pervenerunt, ubi ab Herculis nomine urbem Heracleam condiderunt.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Giustino

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti