Funesti presagi per il destino di Roma - Studentville

Funesti presagi per il destino di Roma

Bello Punico secundo dei funestis prodigiis ingentes calamitates Romanis praenuntiaverunt. Nam et Romae et circa urbem brevi tempore multa portenta facta sunt aut nuntiata sunt et temere credita (sunt): hominum animi enim creduli sunt cum religione sunt moti. Romae in foro holitorio infans semestris repente magna voce loqui coepit; in foro boario bos in tectum aedificii sua sponte ascendit atque inde, clamore habitatorum territus, se deiecit; in caelo naves fulgentes visae sunt; aedes Spei fulmine icta est. Lanuvii hastae Martis sacrae se moverunt et corvus in aedem Iunonis devolavit atque in statua deae consedit; in agro Amiternino multis locis homines candida veste visi sunt; in Piceno lapidibus pluit; in Gallia lupus vigili ex vagina gladium rapuit et eum abstulit. Ob gravia deorum signa decemviri libros Sibyllinos adierunt. Sibyllini appellantur libri in quibus responsa Sibyllae Cumanae, Apollinis sacerdotis, Graecis litteris scripta sunt; hi libri olim Romam a rege Tarquinio lati sunt et in Capitolio in templo Iovis positi sunt. Itaque irae celestium multis victimis expiatae sunt.

  • Letteratura Latina
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti