eumenes cardianus fuit.hic peradulescentulus ad amicitiam accessit Philippi,Amyntae filii,brevique tempore in intimam familiaritatem eius pervenit:fulgebat enim iam in adulescentulo indoles virtutis.itaque ille eum habuit ad manum scribae loco,quod multo apud Graios honorificentius est quam apud Romanos.namque apud nos mercenarii scribae sunt;at apud illos,e contrario,nemo ad id officium pervenit nisi eius fides et industria natae sunt.hunc locum amicitiae tenuit apud Philippum annos septem.post huius mortem eodem gradu fuit apud Alexandrum annos tredecim
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Cornelio Nepote