Gli Aduatuci deridono i Romani - Studentville

Gli Aduatuci deridono i Romani

Primo adventu exercitus nostri Aduatuci crebras ex oppido excursiones faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant. Postea, cum nostri vallo pedum duodecim in circuitu quindecim milium crebrisque castellis circummuniti essent, hostes oppido se continebant. Ubi vineis actis, aggere exstructo, turrimprocul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus coeperunt, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae – nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est – tanti oneris turrim in muro se posse conlocare confiderent? Ubi vero moveri et adpropinquare moenibus viderunt, nova atque inusitata specie commoti, legatos ad Caesarem de pace miserunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti