Gli Antichi Greci - Studentville

Gli Antichi Greci

Graecia clara et pulchra Europae paeninsula est, sed Graeciae territorium plerumque montuosum est, itaque ob iniquam locorum naturam solum non admodum frugiferum est et caelum quoque interdum asperum est. Tamen in Graecia magnus agricolarum numeros est: agricolae magno cum studio oleas et vineas colunt et magnam vini oleique copiam ferunt. Graeci non solum agricolae impigri sed etiam periti nautae sunt: Athenis et Corintho solvunt et per Aegaeum pelagus ad insulas Cretam, Rhodum, Cyprum vel ad Asiae Africaeque oras perveniunt et magna negotia cum multis populis gerunt. Graeci deorum auxilium semper invocant et eorum iram magnopere timent: ergo pulchra templa aedificant et variis caerimoniis et sacrificiis deos colunt; deis deabusque enim copiosa dona praebent, sed Superis victimae albae sacrificantur, Inferis nigrae.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti