Gli Areopagiti risolvono brillantemente un caso difficile. - Studentville

Gli Areopagiti risolvono brillantemente un caso difficile.

Ad Cn. Dolabellam,proconsulari imperio provinciam Asiam obtinentem, deducta mulier Smyrnaea est. eadem mulier virum et filium eodem tempore , venenis clam datis, vita interfecerat atque id fecisse se confitebatur dicebatque habuisse se faciendi causam , quoniam idem illi maritus et filius alterum filius mulieris ex viro priore genitum , adulescentem optimum et innocentissimum, exceptum insidiis occidissent. idque ita esse factum controversia non erat. Dolabella rettulit ad consilium. Nemo quisquam ex consilio sententiam ferre in causa tam ancipiti audebat, quod et confessum veneficium , quo maritus et filius necati forent,non admittendum impunitum videbatur et digna tamen poena in homines sceleratos vindicatum fuisset. Dolabella eam rem Athenas ad Areopagitas ut ad iudices graviores exercitatioresque reiecit. Areopagitae, cognita causa accusatorem mulieris et ipsam, quae accusabatur ,centesimo anno adesse iusserunt. Sic neque absolutum mulieris veneficium est, quod per leges non licuit , neque nocens damnata punitaque, quae digna venia fuit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti