Gli Unni premono sul limes - Studentville

Gli Unni premono sul limes

Hunni omnium acerrimi bellatores dicendi sunt, quod procul missilibus telis confligunt et comminus ferro si ne sui respectu pugnant. Ita victu sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis, sed radicibus herbarum agrestium, et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur. Nemo apud eos arat, nec stivam umquam contingit. Omnes enim sine sedibus fixis, sine ulla lege et ullo victu stabili dispalantur, semper fugientibus similes, cum carpentis in quibus iis habitandum est. In indutiis bellorum sicut omnes barbari fallacissimi sunt, ad omnem auram spei novae mobiles, omnes animi motus furori incitatissimo tribuentes. Inconsultorum animalium ritu, quod sit discrimen inter honestum et inhonestum ignorant, nec ullius religionis reverentia tenentur, auri autem cupidine immensa flagrant, atque adeo permutabiles et iracundi aestimandi sunt, ut eodem die a sociis sine ulla causa saepe desciscant, itidemque eos sibi reconcilient.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti