Grande, ma non saggio - Studentville

Grande, ma non saggio

Alexander ille,qui Magnus est appellatus,qui Persas et Hyrcanos et Indos fugavit atque subegit,regum quidem et infinitarum gentium victor evasit,non sui.Magnus igitur iure propter bellicam laudem atque res gestas vocari potest,sed nec beatus vixit nec sapiens.Non sapiens:nemo enim sapiens umquam exstitit qui continentiam et moderationem despiceret:quas virtutes Alexander in superbiam atque lasciviam vertit,Persicae vestis ornatum requirens et purpureum diadema quale Dareus habuerat;superbiam vero habitus insolentia animi sequebatur.At ne beatus quidem fuit:nam cum Clitum amicum interemisset,statim ut ira deferbuit,sceleris conscientia exagitatus,cum tanto dedecori nollet esse superstes,vix amicorum precibus est devictus ut sibi parceret atque cibum sumeret.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti