Grandezza dell'imperatore Augusto - Studentville

Grandezza dell'imperatore Augusto

Octavianus Augustus rei publicae per quadraginta et quattuor annos solus praefuit; antea enim per duodecim annos cum Antonio et Lepido praefuerat. Ita ab initio principatus eius usque ad finem quinquaginta et sex anni interfuerunt. Nullus princeps poterit unquam in bellis felicior quam Augustus esse aut in pace moderatior. Per tot annos magnopere rei publicae profuit; multas terras Romano imperio adiecit. Nonnulla bella praesens gessit, multa tamen absens per Drusum et Tiberium, privignos suos, administravit. Scythae et Indi, quibus antea Romanorum nomen incognitum erat, munera et legatos ad eum miserunt, Galatia quoque fuit Romana provincia, quamvis antea regnum fuisset. Augustus rem publicam beatissimam Tiberio, filio adoptivo, reliquit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti