I boni mores dell'antica Roma - Studentville

I boni mores dell'antica Roma

Igitur domi militiaeque boni mores colebantur nec quisquam maiorum mores contemnebat; mitto quod concordia maxuma, minuma avaritia erat, magna pietas; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. Recte accidebat quod in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. Quarum rerum nolite maxumorum documentorum memoriam deponere, id est quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant. Vos quoque, Romani cives, in pace videte ne imperium magis metu quam beneficiis agitetis et, accepta iniuria, nolite veniae praeponere ultionem.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti