I Britanni attaccano l’accampamento romano - Studentville

I Britanni attaccano l’accampamento romano

Perturbatis nostris novitate pugnae, tempore opportunissimo Caesar auxilium tulit. Namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus, in castra legiones reduxit. Secutae sunt continuos dies complures tempestates, quae et nostros in castris continërent et hostem a pugna prohiberent. Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt, et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta, ad castra venerunt. Caesar etsi idem, quod superioribus diebus acciderat, fore videbat, ut si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio, diutius nostrorum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. Quos secuti, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus aedificiis incensis se in castra receperunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti