I cento testimoni - Studentville

I cento testimoni

Pauper agricola in parva casa haud procul a divitis argentarii villa habitabat. Argentarius homo improbus divitiarumque cupidus, agricolae praediolum vi occupavit, ut fundum suum augeret. Agricola igitur, ut gellum suum recuperaret, iniustum vicinum in iudicium vocare non dubitavit. Sed argentarius centum nummos iudici donavit, ut eius benevolentiam captaret. Praterea curavit ut multos testes, pecunia subornatos, arcesseret ut in causa sibi magno auxilio essent. Agricolae autem ne unus quidem testis erat, quia omnes vicini potentiam superbi argentarii valde timebant. Miser igitur homo multis cum lacrimis iudicem orabat ne iniurias adversarii neglegeret et sua iura confirmaret. Iudex, gravis atque integer vir, nummos, quos ab argentario dono habuerat, ostendens: “Noli timere; – inquit – tibi petenti ius reddetur. Ipse adversarius tuus centum testes in iudicium dedit, qui causam tuam confirmant. Agellum igitur tuum servabis”

  • Latino
  • Libro Nuovo Comprendere e tradurre
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti