I doveri dei giovani - Studentville

I doveri dei giovani

Officia non eadem disparibus aetatibus tribuuntur aliaque sunt iuvenum, alia seniorum: itaque aliquid de hac distinctione dicendum est. Est igitur adulescentis maiores natu vereri exque iis deligere optimos et probatissimos, quorum consilio atque auctoritate nitatur; ineuntis enim aetatis inscitia senum prudentia constituenda et regenda est. Maxime autem haec aetas a libidinibus arcenda est exercendaque in labore patientiaque et animi et corporis, ut eorum et in bellicis et in civilibus officiis vigeat industria. Atque id etiam omnium nostrum interest: cum iuvenes relaxare animos et dare se iucunditati volent, caveant intemperantiam, meminerint verecundiae, et id facilius erit, si in eiusmodi quidem rebus maiores natu nolent interesse.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti