I due muli e i briganti - Studentville

I due muli e i briganti

Duo muli eodem itinere procedebant,ponderosis sarcinis gravati:alter eorum gerebat fiscos cum pecunia,alter saccos tumentes ,ulto hordeo.Mulus onere dives celsa cervice procedebat,clarumque tintinnabulum collo iactabat;comes quieto et placido gradu pone veniebat.Subito latrones ex insidiis advolant interque caedem mulum pecuniam gerentem ferro sauciant,nummos diripiunt,neglegunt autem alterum,qui vile hordeum gerit.Postquam latrones discesserunt,mulus pecunia spoliatus et saucius casus suos misere flebat.Tum alter:”Equidem”,inquit,”valde laetus sum quia latrones me contempserunt:nam nihil amsi,neque ullum vulnus accepi”.Hoc argumento hominum tenuitas tuta est;contra magnae opes semper alicui periculo obnoxiae sunt.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti