I figli di Rea Silvia - Studentville

I figli di Rea Silvia

Amulius, Albae rex, cum Rhea Silvia geminos paruisset, prot‡nus statuit eos necare. Ii, quibus id imperatum erat, impositos alveo pueros circa radices montis Palatii in Tiberim, qui tum magnis imbribus stagnaverat, abiecerunt. Inde, cum alveus in quo pueri erant obhaesisset ad arborem fici, puerorum vagitu lupa excita primo lambitu eos detersit, dein mammas praebuit. Tum subulcus Faustulus, qui omnia spectaverat, appropinquavit et pueros sustulit et Accae Larentiae uxori suae dedit. Nonnulli scriptores rem mirabilem addunt: cum Faustulus spectaret, advolavit picus et ore pleno cibum pueris ingessit: lupus et picus, Marti sacri, videlicet missi sunt ad puerorum tutelam. Arbor, circa quam pueri abiecti erant, dicta est Ruminalis, quod eius sub umbra pecus acquiescens meridie ruminare est solitum.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti