I Galli attaccano i Romani | Versione da Lingua Magistra 2 - StudentVille

I Galli attaccano i Romani

Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaesituri erant et cum exclusissent et Galliam et Hispaniam, in Italiam demigraturi (erant); itaque miserunt legatos in castra Silani, inde ad senatum, putantes Martium populum sibi terras daturum esse quasi stipendium, manibus atque armis suis adhibiturum esse. Sed populus Romanus agrariis legibus intra se dimicaturus erat neque terra Gallis dare poterat. Repulsi igitur, quod non potuerunt precibus, armis petere incipiunt. Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Mallius, nec tertium Caepio sustinère potuerunt; omnes fugati, exuti castris.

  • Latino
  • Lingua Magistra 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti