I Galli entrano a Roma - Studentville

I Galli entrano a Roma

Galli tam bellicosi erant ut, Brenni ductu, in Padi planitiem irruperint et omnia ferro ignique vastaverint. Cum Brennus Romam capere vellet, per Etruriam transiit agros urbesque incendens et, cum duos Romanorum exercitus profligavisset atque fugavisset, ad Urbem accedit atque castra apud Tiberim posuit. Deinde Galli tanto impetu Romam petiverunt ut maximam urbis partem, praeter Capitolii arcem, occupaverint. Tum Romani cum liberis uxoribusque, urbe relicta, in montes urbi propinquos confugerunt. Patres tantum Romae manserunt et animo sic firmo fuerunt ut hostium adventum in Curia exspectaverint, ubi plerïque trucidati sunt. Nocte quadam evënit ut, cum Galli iam moenia arcis ascendissent atque Capitolium occupaturi essent, anseres, Iunoni sacri, tanto clangore obstreperent ut e somno excitaverint Manlium, arcis custodem, qui statim commilitones ad arma vocavit. Universi in eius auxilium accurrerunt et tanta virtute pugnaverunt ut Galli fugati sint ac Capitolium servatum (sit). Deinde, cum Camillus quoque cum exercitu supervenisset, barbari profligati sunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti