I Germani - Studentville

I Germani

Romani Germanorum terram asperam et foedam appellaverunt. Vero Germanorum terra amoena non erat: magnae et atrae erant silvae, horrida loca inculta, parum frugiferi agri, incertum caelum propter crebras nubes et asperos ventos. Germaniae incolae alti erat, caeruleos oculos et flavos capillos habebant. In parvis casis homines habitabant cum uxoribus liberisque; casae non saxo sed ligno aedificabantur. Deos non in templis, sed in lucis adorabant. Germani gloriae pugnabant et praedae avidi erant, itaque ab iis etiam parvis causis multa bella cum finitimis populis gerebantur. Cum viri liberi in bello erant, feminae auxilio servorum agros colebant. A Romanis multi milites in Germaniam missi sunt, qui terra in ripa sinistra Rheni fluvii occupaverunt; terrae autem in ripa dextera fere semper liberae fuerunt. Caesar cum Germanis dimicavit et de iis in De bello Gallico multa scripsit; eius pugnas legimus et eius militum virtutem accipimus.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti