I libri non sono arredi per salotti - Studentville

I libri non sono arredi per salotti

Studiorum quoque impensa, quae nobilissima est, rationem habet si moderata est. Quo (A quale scopo) emuntur innumerabiles libri et bibliothecae aedificantur, quarum dominus vix tota vita indices legit? Onerat discentem librorum turba, non instruit, multoque satius est paucis te auctoribus tradere quam errare per multos. Factum est ut quadraginta milia librorum Alexandriae arderent. Illud pulcherrimum regiae opulentiae monumentum alii laudaverint, sicut et Livius, qui egregium id opus ait fuisse. Non fuit elegantia illud aut cura, sed studiosa luxuria, immo ne studiosa quidem, quoniam non in studium, sed in spectaculum comparaverant, sicut plerisque ignaris etiam puerilium litterarum libri non studiorum instrumenta, sed cenationum ornamenta fiunt. Parentur (parare, procurare) itaque tot libri quot sufficiunt, non in apparatum.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti