I limiti dell’amicizia - Studentville

I limiti dell’amicizia

Quatenus amor in amicitia progredi debet? Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam illi cum Coriolano debuerunt? Num amici Vecellinum regnum appetentem debuerunt iuvare? Ti. Gracchus rem publicam vexans a Q. Tuberone ceteris que amicis derelictus est. At C. Blossius Cumanus, cum ad me deprecatum venisset ut sibie, hanc causam afferebat: «Tanti – aiebat – Ti. Gracchum feci ut, quidquid ille vellet, mihi faciendum esse putarem». Tum ego: «Etiamne si te in Capitolium faces ferre velles?» «Numquam – inquit – voluisset id quidem; sed si voluisset, paruissem». Quam nefa ria vox! Et ita fecit, vel plus etiam quam dixit; ille enim non paruit Ti. Gracchi temeritati sed praefuit. Itaque hac amentia perterritus in Asiam profügit, ad hostes se contulit, poenas rei publicae graves iustasque persolvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa peccaveris.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti