I Maghi - Studentville

I Maghi

a]

Magi sunt, qui vulgo “malefici” ob facinorum magnitudinem dicuntur. Hi et omnia rerum naturae elementa concutiunt et mentes hominum turbant, ac sine ullo veneni haustu, violentia tantum eorum carminis, eos interimunt. Daemonibus enim accitis, animos hominum agitant ut suos quisque inimicos malis artibus perimat. Magorum primus fuit Zoroastres, rex Bactrianorum, quem Ninus, rex Assyriorum, proelio interfecit: de eo Aristoteles scribit vicies centena milia versuum fecisse. Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit. Apud Assyrios magicae artes copiosae fuerunt.

b]

Haec vanitas magicarum artium toto orbe terrarum plurimis saeculis valuit. Per quandam scientiam rerum futurarum et Infernorum animarum vocationes inventa sunt haruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia.
Mira sunt magorum prodigia, quorum maleficas artes in tantum prodiere ut verterent virgas in dracones, aquas in sanguinem. Tradunt et quendam magam famosissimam fuisse Circen, quae socios Ulixis mutavit in bestias. Etiam Vergilius, ille nobilis poeta, scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat. Quid autem dicam de Pythonissa? Ab ea enim Samuelis prophetae anima ab Infernis evocata est et in conspectum vivorum venit, nisi forte fuit aliqua illusio phantasmatica, Satanae fallacia facta.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti