I migliori condimenti - Studentville

I migliori condimenti

Darius in fuga cum aquam turbidam et cadaveribus inquinatam bibisset, negavit umquam se bibisse iucundius. Numquam videlicet sitiens biberat. Nec esuriens Ptolemaeus ederat; cum in longo itinere ei cibum suppeditari iussisset et in casa panis cibarius datus esset, nihil fuit illo pane iucundius. Socratem tradunt, cum usque ad vesperum contentius ambularet quaesitumque esset ex eo, qua re id faceret, respondisse se, quo melius cenaret, deambulare. Denique cum tyrannus Syracusanorum Dionysius apud Lacedaemonios in philitiis cenavisset, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum esse. Tum is, qui illud coxerat: “Minime mirum; condimenta enim defuerunt”. “Quae tandem?” ille dixit. “Labor in venatu, sudor, cursus ad Eurotam, fames, sitis; talibus enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur”.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti