I Nomadi - Studentville

I Nomadi

Africam initio incoluerunt Gaetuli et Libyes, asperi incultique, quibus cibus erat caro ferina atque humi pabulum ut pecoribus. Ei neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur; vagi, palantes, quas nox coegêrat sedes habebant. Sed, post quam in Hispania Hercules, sicut Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce brevi dilabitur. Ex eo numero Medi, Persae et Armeni, navibus in Africam transvecti, proxumos (= proximos) nostro mari loco occupavere (= occupaverunt). Sed Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium inversos pro tuguriis habuere (= habuerunt), quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. Ii paulatim per connubia Gaetulos secum miscuere (= miscuerunt) et, quia saepe temptantes agros, alia deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomades appellaverunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti