I pazienti imperatori - Studentville

I pazienti imperatori

Patientia et indulgentia in summis imperatoribus quoque animi magnitudinis manifesta indicia sunt. Quondam apud Romam in sumptuosa villa Augustus imperator graviter aegrotabat atque noctes inquietas consumebat, quia molesta noctua sine intermissione canebat et somnum saepe rumpebat. Tunc diligens miles Augustum liberare a gravi incommodo statuit: ideo statim noctuam deprehendit atque vivam ad imperatorem portavit. Miles, agnum praemium ab imperatore exspectabat: at Augustus mille tantum nummos diligenti militi donavit. Sed miles praemium indignum existimavit ac mox, iratus, miseram avem liberavit. Nunc vere irae et ultionis causa imperatori non deerat; aequo animo tamen contumeliam toleravit ac militem insolentem dimisit liberum.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti