I Romani in difficoltà - Studentville

I Romani in difficoltà

Ea nocte accidit ut esset luna plena, quod maritimos aestus maximos in Oceano efficere solet; id militibus Romanis erat incognitum. Ita uno tempore et longas naves, quibus Caesar exercitum transportandum curaverat et quas in aridum subduxerat, aestus complebat aqua, et naves onerarias, quae ad ancoras deligatae erant tempestas adflictabat, neque militibus ulla facultas erat aut administrandi aut auxiliandi. Compluribus navibus fractis, cum reliquae, funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis, ad navigandum inutiles essent, magna totius exercitus turbatio facta est, id quod necesse erat accidere. Neque enim naves erant aliae, quibus reportari possent, et omnia deerant, quae ad reficiendas naves necessaria erant, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in Britannia in hiemem paratum non erat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti