I Romani sbarcano in Africa - Studentville

I Romani sbarcano in Africa

Primo bello Punico accidit ut Romani, Carthaginiensibus apud Mylas victis, exercitum a Sicilia in Africam traducerent, ut hostes commeatu intercluderent atque eorum fines vastarent. Romanorum consules Marcus Manlius et Atilius Regulus cum exercitu usque ad Carthaginem processerunt multa oppida omnesque agros hostium ferro ignique vastantes. Postea M. Manlius consul, in Italiam a senatu revocatus, Romam rediit magnum captivorum numerum secum ducens. Atilius Regulus autem in Africa mansit ut bellum pergêret; nam tres Carthaginiensium duces vicit eorumque copias fudit. Tum Carthaginienses legatos ad Regulum miserunt ut de pace agerent. Sed Regulus condiciones pacis tam graves tulit – imperaverat enim ut hostes arma deponerent, classem submergerent ac grave tributum Romanis penderent – ut Carthaginienses irati legatos Lacedaemonem miserint auxilium contra Romanos petituros. A Lacedaemoniis Carthaginem missus est Xanthippus dux cum copiis delectis, ut Carthaginensibus auxilium ferret. Nam Xanthippus statim proelium cum Romanis commisit eosque vicit fugavitque. Atilius Regulus consul captus est et in vincula coniectus (est).

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti