I sacerdoti e i loro compiti - Studentville

I sacerdoti e i loro compiti

Diis aliis alii sacerdotes sunto, omnibus diis pontifices, singulis flamines sunto. Virginesque Vestales, castitate semper servata, in urbe custodiunto ignem foci publici sempiternum. Nostrae religionis sacra, privata et publica, eorumque ritus discuntur per publicos sacerdotes. Eorum autem genera sunto tria: unum quod praeest caerimoniis et sacris, alterum quod interpretatur fatidicorum et vatium effata incognita, quae senatus populusque adsciverint. Interpretes autem Iovis optimi maximi, publici augures signis et auspiciis operam danto, disciplinam tenento, sacerdotesque agunto rem duelli et popularem, auspicium praemonento illique obtemperanto. Deorumque ira provisa, caelesti voluntati pareant, caelique fulgura regionibus ratis temperent, urbemque et agros et templa liberata et effata servent.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti