Ificrate - Studentville

Ificrate

Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est. Multum vero belli peritus fuit, saepe milites duxit, nusquam sua culpa male bellum gessit, semper consilio vicit; in arte militari partim nova creavit, partim meliora fecit. Namque ille pedestria arma mutavit atque novis armis pedites leviores fuerunt. Hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit, genus loricarum mutavit et pro aeneis linteas dedit: sic expeditiores milites fecit. Bellum cum Thracibus gessit; Seuthem, socium Atheniensium, in regnum restituit. Apud Corinthum maxima severitate copias duxit et milites suos omnium fortissimos reddidit. Iis militibus moram Lacedaemoniorum interfecit, quod maxime in tota Graecia celebratum est. Iterum eo bello omnes copias eorum fugavit et clarissimam gloriam cepit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti