Il cartaginese Amilcare stronca la ribellione dei mercenari - Studentville

Il cartaginese Amilcare stronca la ribellione dei mercenari

Hamilcar ut Carthaginem venit, rem publicam in gravi discrimine invenit. Namque diuturnitate externi belli tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Carthago nisi cum deleta est. Primo mercennarii milites, quibus Carthaginienses usi erant adversus Romanos, desciverunt, quorum numerus erat viginti milium. Hi totam abalienaverunt Africam, ipsam Carthaginem oppugnaverunt. Quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint eaque impetraverint. Sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt. Hic non solum hostes a muris Carthaginis removit, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro mortem occumberent. Multa oppida atque urbes patriae restituit; in his Utica, valentissima totius Africae. Neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, in tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum multis annis esset.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti