Cerebrum est in omnibus animalibus quae sanguinem habent; etiam in mari animalia mollia sanguine carent, ut polypus, sed cerebrum habent. Sed homo maximum cerebrum habet et midissimum atque omnium viscerum frigidissimum: nam in homine duabus membranis, supra et subter, velatum est; si vero aliqua offensa laedit vel frangit eas, mors hominis illico supervenit. Cerebrus in viris maius est quam in feminis.; in infantia per plures menses, in summo capite palpitat et sub dignitis matris molle est. Cerebrum omnium viscerum est proximum caelo.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Versioni dai Libri di Esercizi