Il cervo alla fonte - Studentville

Il cervo alla fonte

Ad fontem cervus, postquam biberat, restitit et in liquore vidit imaginem suam. Dum laudat ramosa cornua crurumque nimiam tenuitatem vituperat, subito venatores cum canibus perveniunt et timidum animal terretur. Cervus per agros fugit et canes elusit. Silva tum illum excepit: sed arborum rami longa cornua retinent et cervum impediunt. Mox a saevis canibus miserum animal laceratur. Tum cervus dixit: “O me miserum, qui nunc demum intellego: crura despexi, sed magna fuit eorum utilitas, ramosa cornua laudavi, quae nunc causa mei exitii sunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti