Il cursus honorum di Gaio Mario - Studentville

Il cursus honorum di Gaio Mario

Marius, quamvis nobilis non esset, propter suam in bello singularem virtutem atque plebis favorem, rapidum cursum honorum transcurrit; nam augur, quaestor, tribunus plebis, praetor, censor et consul septies fuit. Primum in Hispania militavit, ubi Scipionis Aemiliani ductu belli artes didîcit, postea in Africa legatus consulis Metelli fuit, ibique fidem reverentiamque militum sibi comparavit. Cum Romam rediit, optimates illi rudi indoctoque duci adversi erant sed Marius cum plebis militumque favore consul primum electus est. Secundo consulatu bellum contra Iugurtham, Numidarum regem, gessit atque post victoriam triumphum celebravit, Iugurtham captivum post currum suum usque ad Capitolium trahens. Quartum consul exercitum Teutonorum, qui in Romanorum fines penetravêrant, profligavit atque iterum triumphavit. Quintum consul Cimbros fudit et sexto consulatu Romam, plebis seditionibus turbatam, pacificavit, sed postea invisus plebi, quia populi tumultum represserat, Roma eiectus est. Denique domum revocatus est et septimum consul electus est.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti