Il cursus honorum di Gaio Mario - Studentville

Il cursus honorum di Gaio Mario

G. Marius, quamvis nobilis non esset, propter virtutem in bello atque populi favorem rapidum cursum honorum transcurrit; nam augur, quaestor, tribunus plebis, praetor, censor et consul septies fuit. Primum in Hispania militavit, ubi Scipionis Aemiliani ductu belli artes didicit, postea in Africa legatus consulis Metalli fuit, ubi fidem reverentiamque militum sibi comparavit. Cum Romam reddit, optimates illi duci rudi indoctoque adversi erant sed Marius cum plebis militumque favore consul primum electus est.
Secundo consulatu bellum contra Iughurtham, Numidarum regem, gessit atque post victoriam triumphum celebravit, Iughurtham captivum post currum suum usque ad Capitolium trahens. Quartum consul exercitum Teutonorum, qui in Romanorum fines penetraverant, profligavit atque iterum triumphavit. Quintum consul Cimbros fudit et sexto consulatu Romam, plebis seditionibus turbatam, pacificavit, sed postea invisus plebi, quia populi tumultum represserat, Roma eiectus est. Denique domum revocatus est et septimum.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti