Il diluvio universale nella tradizione greca - Studentville

Il diluvio universale nella tradizione greca

Deucalion, Promethei filius, Thessalorum rex fuit. Is uxorem duxit Pyrrham, filiam Epimethei et Pandorae, quam finxerunt dii primam mulierem. Iuppiter, quod homines magis magisque impii ac imprôbi fiebant, genus humanum delere statuit. Auctore Prometheo, Deucalion, cum arcam exstruxisset et omnia necessaria comparavisset, cum uxore in eam conscendit. Cum Iuppiter de caelo magnos et assiduos imbres in terram profudisset, factum est ut magna pars Graeciae aquis obrueretur et omnes homines perirent, praeter paucos, qui in summos montes confugerunt. Sed mox etiam cacumina montium aquis mersa sunt. Deucalion per novem dies totidemque noctes mari procelloso arca vectus, tandem ad montem Parnassum pervenit ibique, imbribus remissis, arca exiit et Iovi hostias immolavit. Tum ab Iove missus est Mercurius Deucalionem rogaturus quid optaret. Is petivit ut genus humanum restitueretur. Tum Iovis iussu Deucalion et eius uxor lapides post tergum proiecerunt et lapides, quos Deucalion iecerat, viri facti sunt, lapides, quos Pyrrha iecerat, mulieres.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti