Il dio Mercurio - Studentville

Il dio Mercurio

Mercurius Maiae filius erat et cum cunctis diis deabusque in caelo vivebat caelicolumque convivia lyrae sono delectabat. Tamen in terram saepe advolabat: deorum enim nuntius renuntiabatur nuntiique grata officia sine mora explebat. Etenim alas petaso et calceis aptabat alarumque auxilio e deorum domicilio celeriter per caelum in terram deorum iussa portabat. Deus pariter mercaturae, doli, somniorum pascuorumque putabatur. Incolae praesertim Arcadiae clara templa atque multas aras Mercurio erigebant. In viarum compitis Hermae seu Mercurii pulchrae statuae exstabant incolaeque Arcadiae quotannis ob dei beneficia Hermas coronis ornabant. Praeterea caduceum dextera destringebat animasque ad inferorum loca ducebat. Ideo superi atque inferi Mercurium pariter diligebant.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti