Il dolore incomincia a vincere il timore - Studentville

Il dolore incomincia a vincere il timore

Cicero Attico s. d.
Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam suspenso animo et sollicito scire averes quid esset Romae novi. Tenemur undique neque iam, quominus serviamus, recusamus, sed mortem et eiectionem quasi mala maiora timemus, quae multo sunt minora. Atque hic status, qui una voce omnium gemitur, neque facto neque verbo cuius quam sublevatur. Unus loquîtur et palam adversatur, adulescens Curio. Huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. His ex rebus non spes sed dolor est maior, cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam. Hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. Vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. Vale.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti