Il fanciullo e i viandanti - Studentville

Il fanciullo e i viandanti

Puer in agro agnos caprosque pascebat. Erat puer statura procera, sed ingenii pravi quia bestias molestiis fatigabat: bestiae enim lapillis et virga ex ligno saepe verberabantur. Repente apud agrum viri pervenerunt: viris ignota via erat et puerum de via interrogaverunt. Sed puer, quia contumeliosus erat, advenis falsam viam indicavit: ita advenae per loca frustra et diu erraverunt. Postremo ad puerum viri remeaverunt et puerum obiurgaverunt, quia eos deceperat; deinde virga lignea puerum verberaverunt. Agni caprique exsultaverunt propter pueri poenam.

  • Latino
  • La Lingua delle Radici 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti