Il gallo e la volpe - Studentville

Il gallo e la volpe

Olim gallus et canis una iter faciebant. Sub vesperum, itineris labore fessi, consistere statuunt. Gallus in arborem advolat et in alto ramo se abicit, canis autem sub arbore accumbit, itaque totam noctem placidi quiescunt. Prima luce gallus, ut mos eius est, canit. Statim vulpes, quae in loco propinquo cubile habebat, accurrit et gallum in summam arborem videt et blandis verbis eum sollicitat: «Quam suaviter canis, amice! Descende, quaeso, de arbore: nam vocem tuam propius audire volo».Sed gallus falsis laudibus in errorem non inducitur et callidi animalis insidias vitat. Sic enim vulpi respondet: «Amica, desiderium tuum libenter exaudiam, sed prius ianitorem meum, qui sub arbore dormit, excîta: is ianuam tibi aperietet ego statim de arbore descendam et veniam ad te». Tum vulpes, periculi ignara, magna voce exclamat: «Surge, ianîtor, ianuam aperi!». Canis, e somno excitatus, vulpem videt et statim eam petit fugatque.

  • Latino
  • Maiorum Lingua A
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti