Il giovane Annibale - Studentville

Il giovane Annibale

Hannibal Carthaginiensis, Hamilcaris filius, fortis miles, strenuus ac prudens dux fuit. Puer conformavit se ad patris voluntatem et apud aram deorum odium aeternum contra Romanos iuravit; ius iurandum in perpetuum servavit. Adulescentulus in Hispaniam venit cum patre, qui filium ad bellicam virtutem exemplis consiliisque suis educavit. Itaque post mortem Hamilcaris et Hasdrubalis, eius generi, Cartthaginienses Hannibali imperium mandaverunt, qui statim ducem prudentem et strenuum, rei militaris admodum peritum se praebuit. Postquam hispaniae gentes multis proeliis vicit subegitque, saguntum, civitatem foederatam romanis, obsidione clausit et vi armorum expugnavit. Hoc fuit initium secundi belli punici.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti