Il legislatore spartano Licurgo - Studentville

Il legislatore spartano Licurgo

Lycurgus legum conditor clarissimus fuit. Ille fratri suo Polydectae, Spartanorum regi, successerat, sed Charillo, filio eius, postquam ad aetatem adultam pervenit, regnum summa probitate restituit. Medio igitur tempore, dum infans convalescit tutelamque eius administrat, Spartanis leges instituit. Populum in obsequium principum, principes ad iustitiam imperiorum firmavit. Parsimoniam omnibus suasit; nam, eius sententia, maxime ad militiae laborem frugalitas iuvabat. Auri argentique usum velut omnium scelerum materiam sustulit. Administrationem rei publicae per ordines divisit: regibus potestatem bellorum, magistratibus iudicia et annuos successores, senatoribus custodiam legum, populo sublegendi senatum et creandi magistratus potestatem dedit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti