Il leone e il topo - Studentville

Il leone e il topo

Interdum auxilium humilium etiam potentibus utile est. Leones ingentia animalia sunt et robustas vires habent: tamen olim forti et grandi leoni utlis fuit silvester et humilis mus. Nam, dum leo in silvestribus locis dormit, timida bestiola levi pede nasum ferae incaute offendit et leonis suavem quietem turbat. Statim surgit animalium rex et muris pedem rapacidus unguibus apprehendit. Tunc bestiola supplex misericordiam adversarii implorat: “Si misericors et placabili eris et meam vitam incolumem servabis, gratiam sempiternam clementi misericordiae tuae habebo”. Subridit leo; muris tamen supplici preci obtemperat et pedem bestiolae dimittit. Post breve tempus leo in laqueos venatorum incidit et nemus terribilibus vocibus implet. Ubi atrocia lamenta ferae audit parvus mus, prioris beneficii memor, veloci pede accurrit. Miseri leonis discrimen videt, celeriter parvulis sed acribus dentibus laqueorum inextricabile nodos rodit et veterem benefactorem suum liberat.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti