Il lupo e i pastori - Studentville

Il lupo e i pastori

Olim pastor quidam amicos ad convivium invitaverat, ut nuptias suas celebraret.. Magnus numerus convivarum ead epistulas convenerat et magna cum laetitia et clamoribus inter epulas et pocula convivabantur. Increbresceret. Eorum laetos clamores cum lupus audisset, ex proxima silva ad iunuam domus pastoris venit ut videret quid esset. Cum multarum ovium ossa, quae passim humi ante ianuam iacebant, vidisset, convivas severe his verbis obiurgavit:”Hoc impuneoves multas mactavistis ut eas comederetis; ego, contra,si ieiunus unam uvium sumo ne fame conficiar, statim cum fustibus et canibus totam silvam pervestigatis et multas insidiasparatis ut me inquiratis et puniatis. Neque tamen ego cibi aviditate impellor unt oves rapiam et vorem, sed fame. Vos autem multas oves mactatis ut diem festum celebretis”.Tunc uns ex convivis:”At nos nostras oves comedimus, non alienas”.

  • Latino
  • Nova Officina
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti