Il Lupo e l'Agnello - Studentville

Il Lupo e l'Agnello

Phaedri, clari poetae latini, fabella magnam improborum impudentiam demonstrat, qui falsis causis timidos opprimunt. Dum tener agnus limpidi rivi aquam in montana silva bibit, famelicus lupus eum aspexit. Quia devorare eum cupiebat, iurgii causam quaesivit et ei dixit:”Cur, improbe agne, aquam turbulentam mihi fecisti?”. Sed timidus agnus:”Quomodo facere possum quod dicis, lupe! Aqua enim a te decurrit ad mea labra”. Tum lupus, iratus eius verbis, alterum mendacium adduxit:”Ante hos sex menses iniuriam mihi fecisti”. Cui agnus respondit:” Tum natus non eram”. Denique lupus cuius desiderium magnum erat clamavit:”Pater tuus iniuriam mihi fecit: eius filium igitur vorabo”. Et statim miserum agnum corripuit et magna cum vehementia eum laceravit.

  • Latino
  • Le Fabulae di Gaio Giulio Fedro
  • Fedro

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti