Il massacro di Usìpeti e Tèncteri - Studentville

Il massacro di Usìpeti e Tèncteri

Germani, post tergum clamore audito armisque abiectis, se ex castris eiecerunt et, cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi mortui sunt. Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, post tanti belli timorem, cum hostium numerus capitum quadringentorum triginta milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis, quos in castris retinuerat, ut discederent permisit. Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remansuros se apud eum esse dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti